Datames
ch. 1
Dat.1.1
Datames, patre Camisare, natione Care, matre
Scythissa natus, primum militum in numero fuit apud
Artaxerxen eorum, qui regiam tuebantur. pater eius
Camisares, quod et manu fortis et bello strenuus et
regi multis locis fidelis erat repertus, habuit provinciam partem Ciliciae iuxta Cappadociam, quam incolunt Leucosyri.
Dat.1.2
Datames militare munus fungens
primum, qualis esset, aperuit in bello, quod rex adversus Cadusios gessit. namque hic magni fuit eius
opera. quo factum est, cum in eo bello cecidisset
Camisares, ut paterna ei traderetur provincia.
ch. 2
Dat.2.1
Pari se virtute postea praebuit, cum Autophrodates iussu regis bello persequeretur eos qui defecerant. namque huius opera hostes, cum castra iam
intrassent, multis milibus regiorum interfectis profligati sunt exercitusque reliquus conservatus regis est:
qua ex re maioribus rebus praeesse coepit.
Dat.2.2
erat eo tempore Thuys dynastes Paphlagoniae, antiquo genere,
ortus a Pylaemene illo, quem Homerus Troico bello
a Patroclo interfectum ait.
Dat.2.3
is regi dicto audiens non
erat. quam ob causam bello eum persequi constituit
eique rei praefecit Datamen, propinquum Paphlagonis:
namque ex fratre et sorore erant nati. quam ob causam Datames primum experiri voluit, ut sine armis
propinquum ad officium reduceret. ad quem cum venisset sine praesidio, quod ab amico nullas vereretur
insidias, paene interiit: nam Thuys eum clam interficere voluit.
Dat.2.4
erat mater cum Datame, amita Paphlagonis.
Dat.2.5
ea quid ageretur resciit filiumque monuit. ille
fuga periculum evitavit bellumque indixit Thuyni. in
quo cum ab Ariobarzane, praefecto Lydiae et Ioniae
totiusque Phrygiae, desertus esset, nihilo segnius perseveravit vivumque Thuyn cepit cum uxore et liberis.
ch. 3
Dat.3.1
Cuius facti ne prius fama ad regem quam ipse
perveniret, dedit operam. itaque omnibus insciis eo,
ubi erat rex, venit posteroque die Thuyn, hominem
maximi corporis terribilique facie, quod et niger et
capillo longo barbaque erat promissa, optima veste
texit, quam satrapae regii gerere consuerant, ornavit
etiam torque atque armillis aureis ceteroque regio cultu;
Dat.3.2
ipse agresti duplici amiculo circumdatus hirtaque tunica, gerens in capite galeam venatoriam, dextra
manu clavam, sinistra copulam, ita vinctum ante se
Thuynem agebat, ut si feram bestiam captam duceret.
Dat.3.3
quae cum omnes aspicerent propter novitatem ornatus
ignotamque formam ob eamque rem magnus esset
concursus, fuit nonnemo qui agnosceret Thuyn regique nuntiaret.
Dat.3.4
primo non accredidit itaque Pharnabazum misit exploratum. a quo ut rem gestam comperit, statim admitti iussit, magno opere delectatus
cum facto tum ornatu, inprimis quod nobilis rex in
potestatem inopinanti venerat.
Dat.3.5
itaque magnifice Datamen donatum ad exercitum misit, qui tum contrahebatur duce Pharnabazo et Tithrauste ad bellum
Aegyptium, parique eum atque illos imperio esse iussit.
postea vero quam Pharnabazum rex revocavit, illi
summa imperii tradita est.
ch. 4
Dat.4.1
Hic cum maximo studio compararet exercitum
Aegyptumque proficisci pararet, subito a rege litterae
sunt ei missae, ut Aspim aggrederetur, qui Cataoniam tenebat: quae gens iacet supra Ciliciam, confinis Cappadociae.
Dat.4.2
namque Aspis, saltuosam regionem
castellisque munitam incolens, non solum imperio
regis non parebat, sed etiam finitimas regiones vexabat et quae regi portarentur abripiebat.
Dat.4.3
Datames etsi longe aberat ab iis regionibus et a maiore re
abstrahebatur, tamen regis voluntati morem gerendum
putavit. itaque cum paucis, sed viris fortibus navem
conscendit, existimans, quod accidit, facilius se imprudentem parva manu oppressurum quam paratum
quamvis magno exercitu.
Dat.4.4
hac delatus in Ciliciam,
egressus inde, dies noctesque iter faciens Taurum
transit eoque quo studuerat venit. quaerit quibus
locis sit Aspis: cognoscit haud longe abesse profectumque tum venatum. quem dum speculatur, adventus eius causa cognoscitur. Pisidas cum iis, quos
secum habebat, ad resistendum Aspis comparat.
Dat.4.5
id Datames ubi audivit, arma sumit, suos sequi iubet;
ipse equo concitato ad hostem vehitur. quem procul
Aspis conspiciens ad se ferentem pertimescit atque a
conatu resistendi deterritus sese dedidit. hunc Datames
vinctum ad regem ducendum tradit Mithridati.
ch. 5
Dat.5.1
Haec dum geruntur, Artaxerxes reminiscens, a
quanto bello ad quam parvam rem principem ducum
misisset, se ipse reprehendit et nuntium ad exercitum
Acen misit, quod nondum Datamen profectum putabat, qui diceret,
ne ab exercitu discederet. hic priusquam perveniret, quo erat profectus, in itinere convenit, qui Aspim ducebant.
Dat.5.2
qua celeritate cum magnam
benivolentiam regis Datames consecutus esset, non
minorem invidiam aulicorum excepit, quod illum unum
pluris quam se omnes fieri videbant. quo facto cuncti
ad eum opprimendum consenserunt.
Dat.5.3
haec Pandantes, gazae custos regiae, amicus Datami, perscripta ei
mittit, in quibus docet eum in magno fore periculo,
si quid illo imperante adversi in Aegypto accidisset.
Dat.5.4
namque eam esse consuetudinem regiam, ut casus adversos hominibus tribuant, secundos fortunae suae:
quo fieri ut facile impellantur ad eorum perniciem,
quorum ductu res male gestae nuntientur. illum hoc
maiore fore in discrimine, quod, quibus rex maxime
oboediat, eos habeat inimicissimos.
Dat.5.5
talibus ille litteris
cognitis, cum iam ad exercitum Acen venisset, quod
non ignorabat ea vere scripta, desciscere a rege constituit. neque tamen quicquam fecit, quod fide sua
esset indignum.
Dat.5.6
nam Mandroclem Magnetem exercitui
praefecit; ipse cum suis in Cappadociam discedit coniunctamque huic Paphlagoniam occupat, celans, qua
voluntate esset in regem. clam cum Ariobarzane facit
amicitiam, manum comparat, urbes munitas suis tuendas tradit.
ch. 6
Dat.6.1
Sed haec propter hiemale tempus minus prospere
procedebant. audit Pisidas quosdam copias adversus
se parare. filium eo Arsidaeum cum exercitu mittit;
cadit in proelio adulescens. proficiscitur eo pater non
ita magna cum manu, celans, quantum vulnus accepisset, quod prius ad hostem pervenire cupiebat, quam
de male re gesta fama ad suos perveniret, ne cognita
filii morte animi debilitarentur militum.
Dat.6.2
quo contenderat, pervenit iisque locis castra ponit, ut neque
circumiri multitudine adversariorum posset neque impediri, quominus ipse ad dimicandum manum haberet
expeditam.
Dat.6.3
erat cum eo Mithrobarzanes, socer eius,
praefectus equitum. is desperatis generi rebus ad
hostes transfugit. id Datames ut audivit, sensit, si
in turbam exisset ab homine tam necessario se relictum, futurum ut ceteri idem consilium sequerentur;
Dat.6.4
itaque in vulgus edit suo iussu Mithrobarzanem profectum pro perfuga, quo facilius receptus interficeret
hostes: quare relinqui eum par non esse et omnes
confestim sequi. quod si animo strenuo fecissent, futurum ut adversarii non possent resistere, cum et
intra vallum et foris caederentur.
Dat.6.5
hac re probata exercitum educit, Mithrobarzanem persequitur, qui
tantum quod ad hostes pervenerat, cum Datames signa
inferri iubet.
Dat.6.6
Pisidae nova re commoti in opinionem
adducuntur perfugas mala fide compositoque fecisse,
ut recepti maiori essent calamitati. primum eos adoriuntur. illi cum, quid ageretur aut quare fieret, ignorarent, coacti sunt cum iis pugnare, ad quos transierant, ab iisque stare, quos reliquerant: quibus cum
neutri parcerent, celeriter sunt concisi.
Dat.6.7
reliquos Pisidas resistentes Datames invadit: primo impetu pellit,
fugientes persequitur, multos interficit, castra hostium
capit.
Dat.6.8
tali consilio uno tempore et proditores perculit et hostes profligavit, et, quod ad perniciem suam
fuerat cogitatum, id ad salutem convertit. quo neque
acutius ullius imperatoris cogitatum neque celerius
factum usquam legimus.
ch. 7
Dat.7.1
Ab hoc tamen viro Sisinas, maximo natu filius,
desciit ad regemque transiit et de defectione patris
detulit. quo nuntio Artaxerxes commotus, quod intellegebat sibi cum viro forti ac strenuo negotium
esse, qui et prius cogitare quam conari consuesset et,
cum cogitasset, facere auderet, Autophrodatem in Cappadociam mittit.
Dat.7.2
hic ne intrare posset, saltum, in
quo Ciliciae portae sunt sitae, Datames praeoccupare studuit.
Dat.7.3
sed tam subito copias contrahere non potuit. a qua re depulsus cum ea manu, quam contraxerat, locum delegit talem, ut neque circumiretur
ab hostibus neque praeteriret adversarius, quin ancipitibus locis premeretur, et, si dimicare vellet, non
multum obesse multitudo hostium suae paucitati posset.
ch. 8
Dat.8.1
Haec etsi Autophrodates videbat, tamen statim
maluit congredi quam cum tantis copiis refugere aut tam diu uno loco sedere.
Dat.8.2
habebat barbarorum equitum viginti, peditum centum milia, quos illi Cardacas
appellant, eiusdemque generis tria milia funditorum,
praeterea Cappadocum octo milia, Armeniorum decem
milia, Paphlagonum quinque milia, Phrygum decem
milia, Lydorum quinque milia, Aspendiorum et Pisidarum circiter tria milia, Cilicum duo milia, Captianorum totidem, ex Graecia conductorum tria milia,
levis armaturae maximum numerum.
Dat.8.3
has adversus copias spes omnis consistebat Datami in se locique
natura (namque huius partem non habebat vicesimam
militum). quibus fretus conflixit adversariorumque
multa milia concidit, cum de ipsius exercitu non amplius hominum mille cecidisset. quam ob causam
postero die tropaeum posuit, quo loco pridie pugnatum erat.
Dat.8.4
hinc cum castra movisset semperque inferior copiis superior omnibus proeliis discederet, quod
numquam manum consereret, nisi cum adversarios
locorum angustiis clausisset, quod perito regionum
Dat.8.5
callideque cogitanti saepe accidebat, Autophrodates,
cum bellum duci maiore regis calamitate quam adversariorum videret, pacem amicitiamque pristiam
memorans eum hortatus est, ut cum rege in gratiam rediret.
Dat.8.6
quam ille etsi fidam non fore putabat, tamen
condicionem accepit seque ad Artaxerxem legatos missurum dixit. sic bellum, quod rex adversus Datamen
susceperat, sedatum est. Autophrodates in Phrygiam se recepit.
ch. 9
Dat.9.1
At rex, quod implacabile odium in Datamen susceperat,
postquam bello eum opprimi non posse animadvertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque evitavit.
Dat.9.2
sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi
insidiari, qui in amicorum erant numero (de quibus,
quod inimici detulerant, neque credendum neque
neglegendum putavit), experiri voluit, verum falsumne
sibi esset relatum.
Dat.9.3
itaque eo profectus est, in quo
itinere futuras insidias dixerant. sed elegit corpore
ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit
atque eo loco ire, quo ipse consuerat, iussit; ipse
autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter facere coepit.
Dat.9.4
at insidiatores, postquam in
eum quem insederant locum agmen pervenit, decepti
ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat. praedixerat autem iis Datames, cum
quibus iter faciebat, ut parati essent facere, quod
ipsum vidissent.
Dat.9.5
ipse, ut concurrentes insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit. hoc idem cum
universi fecissent, priusquam pervenirent ad eum quem
aggredi volebant, confixi conciderunt.
ch. 10
Dat.10.1
Hic tamen tam callidus vir extremo tempore
captus est Mithridatis, Ariobarzanis filii, dolo. namque is pollicitus est regi se eum interfecturum, si
rex permitteret, ut quodcumque vellet liceret impune
facere, fidemque de ea re more Persarum dextra dedisset.
Dat.10.2
hanc ut accepit a rege missam, copias parat
et absens amicitiam cum Datame facit, regis provincias vexat, castella expugnat, magnas praedas capit,
quarum partim suis dispertit, partim ad Datamen
mittit; pari modo complura castella ei tradit.
Dat.10.3
haec diu faciendo persuasit homini se infinitum adversus
regem suscepisse bellum, cum nihilo magis, ne quam
suspicionem illi praeberet insidiarum, neque colloquium eius petivit neque in conspectum venire studuit.
sic absens amicitiam gerebat, ut non beneficiis mutuis,
sed communi odio, quod erga regem susceperant, contineri viderentur.
ch. 11
Dat.11.1
Id cum satis se confirmasse arbitratus esset, certiorem facit Datamen, tempus esse maiores res parari
et bellum cum ipso rege suscipi, deque ea re, si ei
videretur, quo loco vellet, in colloquium veniret. probata re colloquendi tempus sumitur locusque, quo
conveniretur.
Dat.11.2
huc Mithridates cum uno, cui maxime
habebat fidem, ante aliquot dies venit compluribusque
locis separatim gladios obruit eaque loca diligenter
notat. ipso autem colloquii die utrique, locum qui
explorarent atque ipsos scrutarentur, mittunt; deinde
ipsi sunt congressi.
Dat.11.3
hic cum aliquamdiu in colloquio
fuissent et diversi discessissent iamque procul Datames abesset, Mithridates, priusquam ad suos perveniret, ne quam suspicionem pareret, in eundem locum
revertitur atque ibi, ubi telum erat infossum, resedit,
ut si lassitudine cuperet acquiescere, Datamenque revocavit, simulans se quiddam in colloquio esse oblitum.
Dat.11.4
interim telum, quod latebat, protulit nudatumque vagina veste texit ac Datami venienti ait, digredientem se animadvertisse locum quendam, qui erat
in conspectu, ad castra ponenda esse idoneum.
Dat.11.5
quem cum digito demonstraret et ille respiceret, aversum
ferro transfixit priusque, quam quisquam posset succurrere, interfecit. ita ille vir, qui multos consilio,
neminem perfidia ceperat, simulata captus est amicitia.